- SERA
- I.SERADea serendi, apud Romanos de qua vide Voss. de Idol, l. 2. c. 61. ut et infra, Sessia.II.SERAGraece μοχλὸς, alias clausirum, Graece κλεῖθρον, vectis est, seu lignum, quô in transversum obductô fores olim firmabantur. Habebat illa foramen, in quod immissus βάλανος, h. e. ferrum glandis facie et cavum, illam ianuae sic committebat, ut nisi ferrô hôc extractô removeri ac repelli sera non posset, nec ianua aperiri; unde foramen illud βαλανοδόκη dictum. Ut vero hôc modô obserate ianuae reserari possent, satis grande foramen supra serae locum relinquebatur in ostio, per quod manus transmitti et immisô aliô ferrô oblongô in cavitatem balani, balanus sursum trahi, sicque ianua aperiri, posset. Quod ferrum proterea Βαλανάγρα appellatum est. Vide supra in his vocibus. Muniebantur autem serâ seu ligenô huiusmodi vecte primae solum domus ianuae, quae in publicum aperiebantur, et urbium portae. At interiorum conclavium et oecorum fores, pessulis ferreisque obicibus muniebantur, uti supra vidimus. Plura hanc in rem congessit Salmas. ad Solin. p. 925. et seqq. A sera huiusmcdi, quâ ianuae claudebantur, postmodum Seerae dictae sunt, angustiae montium, aditum in loca vicina occludentes, hinc Clausurae et Clusirae quoque appellatae, vide infra in voce Serra.III.SERASericae regionis metropolis, Ptol. Cambalech Nigro, Sindinfu Mercatori. Item castellum Lucaniae, 12. milliar. a Salerno.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.